- PONTINUS Aquila
- PONTINUS Aquilacum esset Tribunus plebis, triumphanti Caesari, praetervectoque unus e collegis non assurrexit. Unde Caesar indignatus: Repete ergo, inquit, a me Aquila Rem publicam tribunus. Et per aliquot dies nihil cuiquam pollicitus est, nisi sub exceptione: Si tamen per Pontium Aquilam licuerit. Coniuravit cum Bruto et Cassio in Caesaris necem, fuitque unus ex percussorum numero. Periit in conflictu Mutinensi, Bruti Legatus. Sueton. in Caesare. c. 78. Cicer. ep. fam. l. 10. Dio, l. 46.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.